- GARITAS
- GARITASapud Gregor. M. l. 12. Ep. 6. alibique passim; Agape est, convivum Christianorum, quô amici olim pauperesque excipiebantur. Hodieque in Monasteriis Caritatum nomine veniunt epulae sollennes et extraordinariae, quas Benefactores (qui praediis bonisque Monasteria locupletâtunt) vel anniversariorum suorum, vel statis et designatis aliis diebus, praesertim Festis sollennioribus a Monachis fieri praeceperunt, quo et beneficiorum et rerum concessarum memoria Monachorum animis altius haereret. Qui quidem ritus iam a Stephano Eddio memoratur, qui vixit A. C. 700. Sed et quamvis extraordinariam refectionem, maxime illam, quae fiebat extra prandium et cenam, in Monasteriis, sic dici solitam, discimus ex Udalrico Consuetud. Cluniac. l. 1. c. 13. Quam propinare, proprie Conversorum ac Iuvenum esse, docet Bernardus Monach. in Consuetud. eiusdem Abaciae MSS. apud Car. du Fresne in Glossar. Etiam mensura vini, quae in istiusmodi refectionibus extraordinariis Monacho praebebatur, sic appellata, occurrit in Histor. Abbendonensis Coenobii in Anglia, Monastic. Anglic. Tom. 1. p. 104. Et quia ad eiusmodi caritates ac extraordmarios pastus, destinati erant reditus praediorum quorundam, Monachus, cui harum subministrandarum incumbebat cura (Magister Caritatum dictus) eorundem etiam redituum ipsorumque praediorum administrator erat: Quod munus in plerisque Monasteriis Cellerario tribuitur, Monastic. Anglic. Tom. 1. p. 137. 149. etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. Sic Caritatum Magister, Gallis Maistre de charitez, dicitur in Regni huius Monasterio San - Dionysiano Monachus, qui epulis praediisque, de quibus dictum, praefectus est. Vide quoque infra Charitas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.